- TRAGEMA
- TRAGEMAGraece τράγημα, nomen comprehendens, iuxta Hierophilum, l. πῶς ὀφείλει διατᾶςθαι ἄνθρωπος εν ἑκάςτῳ μηνὶ, amygdalas, pistacia, nuces minutas, palmulas sive dactylos siccos, et quae ex his conficiuntur, coptas. Apud Myrepsum Α᾿ντίδοτος διὰ τραγημάτων componitur ex uvis passis, nucleis pineis, semine cucumeris, myrtis semine apii et palmulis. Quae omnia aliaque nonnulla post cenam dabantur, siti pattim redintegrandae, partim ad oris suavitatem faciendam, etantque sicca fere et dulcia. Bellaria veteribus Latinis dicta esse, ait A. Gellius, l. 13. c. 11. Graecis aliter πέμματα. Sed aliud proprie πέμμα, compositum videl. quid et coctum, unde nomen; aliud τράγημα, simplex nempe et sic siccatum, ut uvae passae, caricae, palmulae et similia. Hierophilus tamen etiam coptas seu placentas, quae πέμματα sunt, τραγημάτων nomine complexus est, ut vidimus. Sane Tragaea Gallorum hinc nomen invenit. Τράγη, a τράγω, pro τρώγω; recentiores Graeci τραγαίαν, pro τράγη; dixêre, Δραγγαία scribitur apud Medicos Graeco barbaros, et compositio est pluribus rebus constans etc. Cum vero plures alii fructus sicci nomen τραγήματος habuerint, palmula sicca κατ᾿ ἐξοχην` illud sibi vindicavit. Plin. l. 13. c. 4. ubi de palmis et earum generibus, E' reliquo genere plebeiae videntur. Siccas tragemata appellant. Xenoph. de balanis palmarum, τὰς δέ τινες ξηραίνοντες Τραγήματα παρετίθεντο. Hesych. φοινικοβάλανος τὸ τράγημα etc. Unde trama et tamer, ex τράγημα, dactylum palmae siccum in Aegypto, sicut maturum bellan ex βάλανος, appellari, tradit Prospet Alpinus, apud Salmas. ad Solin. p. 1323. ubi plura hanc in rem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.